[Back] [Blueprint] [Next]

<><><><><><><><><><>

From From St. Francis to Dante, translations from the Chronicle of the Franciscan Salimbene (1221-88), by G. G. Coulton, 2nd edition, revised and enlarged, 1907; pp. 416-425.

<><><>


[416]

APPENDIX C.

______

Quæ hic sequuntur quamvis non omnibus legenda sint, illis tamen haudquaquam prætereunda, qui scire studeant qualis illis temporibus hominum vita vere fuerit. Hoc unum lector benevolus in mente retineat, omnia pæne quæ hic ponuntur a fratre Salimbene pro amicis suis, et præcipue, ut videtur, pro fratris sui filia, moniali Ordinis Sanctæ Claræ, scripta esse. Paucissima ipse ex aliis fontibus adjeci, quæ ad intellectum rerum in hoc libro scriptarum utilia videbantur. Numeri ad paginas meas referunt, ubi tales materias jam brevissime perstrinxi, sicco pede transiens. Signum “Mon. Germ.” cum numero indicat paginam editionis novæ quam etiam nunc curat vir doctissimus O. Holder-Egger : “Ed. Parm.“ significat paginam editionis Parmensis anni MDCCCLVII, ubi verba in hac Appendice relata aut stant aub stare debent.

11.   Vix credibile est, quantum inter homines medii ævi, præsertim inter scholares et clericos, vitium pæderastiæ vulgatum fuerit. Testimonia hujus rei vix enumeranda sunt; perpauca tamen e tot indiciis hic pono. Scribit Benvenutus de Imola (vol. i, pp. 522 sq.) clericos et litteratos sui temporis maximam copiam peccandi contra naturam habere; adjicit etiam se primo molestissime tulisse Dantem tales viros hujus sceleris tam aperte arguisse (Inf. xv, 106 sq.); postea tamen, cum Bononiæ in scholis legeret, “experientia teste” didicisse “quod hic sapientissimus poeta optime fecit.” Testatur Cancellarius Parisiensis Joannes Gerson, theologus ævi sui præstantissimus, in scholis præsertim atque inter monachos aut moniales hujusmodi vitium vigere : “exercent parentes utrique cum utraque progenie et affines affinibus in adolescentia, senesque cum junioribus tam in religione quam in scholis et alibi. Dubitaverim prorsus si non deteriores mores trahunt aliquando pueri et puellae hac occasione in parentum domiciliis et religionum ac scholarum contuberniis quam facturi erant in prostibulis lenonum vel meretricum” (Opp. ed. Paris, ii, 629 : cf. 380, 637, 680, 762). Horrenda ac vix alias credibilia monet Beatus Bernardinus Senensis inter prædicationem publicam (Pred. Pop., Siena, 1884, pred. xx, vol. ii. p. 142 : cf. pp. 98, 108, 140, 150, necnon vol. iii, p. 136 et Opera Latina, vol. iii. pp. 188 sq.) Arguit Bernardinus “infinitatem hujus peccati . . . nam Christiani erant per Christum a pagania purificati ab isto vitio, sed reversi in eodem (sic.) sunt pejores quam prius. His tamen etiam pejora in Universitate Romana seculo sedecimo publice ac quasi solemniter agebantur, testantibus coram magistratu duobus professoribus : (vide scriptum A. Bertolotti apud 417 Giornale Storico della Lett. It., vol. ii, pp. 144 sq.) Notandum est, inter folia illa quæ a lectore quodam irato ex Salimbenis Chronica excissa sunt, fuisse quæ (ut index antiquus testatur), de peccatis urbis Bononiæ tractabant (Mon. Germ., p. 371 : ubi in nota sic legitur : “Hæc de exciso f. 363, leguntur : De causa destructionis Bon[onie] et de usuris non accipiendis et munera e de aliis peccatis ac. 363, 364”). Nota item, Salimbenem ejusdem vitii pseudapostolos Segalelli accusare (vide p. 304 hujus libri : Mon. Germ., pp. 269 sq.)

18.   Vita Prima S. Francisci auctore Thoma de Celano c. i. (Ed. Rosedale, p. 6.)

“Quoniam hec pessima consuetudo una [sic : fortasse legendum in] doctrina puerorum apud eos, qui christiano censentur nomine, sic undique inolevit; et perniciosa doctrina hec velut lege publica ita ubique firmata est et prescripta, ut ab ipsis cunabulis remisse nimis et dissolute filios suos studeant educare. Primo namque cum fari vel balbutire incipiunt, turpia quedam et execrabilia valde signis et vocibus edocentur pueruli nondum [lege, vixdum] nati : et, cum tempus ablactationis advenerit, quedam luxu et lascivia plena non solum fari sed et operari coguntur. Non audet aliquis eorum, etatis timore coactus, honeste se gerere, quoniam ex hoc duris subjacet disciplinis. Ideo bene ait secularis poeta : Quia inter exercitationes parentum crevimis, ideo a pueritia nos omnia mala sequuntur. . . . . . sed et cum paulo plusculum etate profecerint, se ipsis impellentibus, semper ad deteriora opera dilabuntur . . . . Cum vero adolescentie portas cœperint introire, quales eos fieri arbitraris? Tunc profecto omni dissolutionis genere fluitantes, eo quod liceat eis explere omne quod libet, omni studio se tradunt flagitiis deservire. Sic enim voluntaria servitute servi effecti peccati, arma iniquitati exponunt omnia membra sua; et nichil in se christiane religionis in vita seu in moribus preferentes solo christianitatis nomine se tuentur. Simulant miseri plerumque se nequiora fecisse quam fecerint, ne videantur abjectiores, quo innocentiores existant. Hec sunt misera rudimenta in quibus homo iste [sc. S. Franciscus], quem sanctum hodie veneramur, quoniam vere sanctus est, a pueritia versabatur.” Cf. Gerson, ii, 310.

27.   Mon. Germ., p. 79. “Nam cum quadam die [frater Deustesalvet] ad domum Predicatorum ivisset, et illi invitassent eum ad prandium, dixit quod nullo modo ibi staret, nisi ei darent de tunica fratris Johannis, qui in domo illo erat, ut pro reliquiis reservaret. Promiserunt et magnam petiam de tunica sibi dederunt, cum qua post prandium purgato ventre posteriora terxit, et petiam dejecit in stercora. Postmodum accipiens perticam stercora revolvebat, clamans et dicens : ‘Heu, heu! succurrite, fratres, quia reliquias 418 sancti requiro, quas perdidi in latrina!’ Cumque vultus suos inclinassent ad orificia camerarum, cum pertica stercora revolvebat valenter, ut stercorum fetorum sentirent. Infecti itaque tali odoramento erubuerunt cognoscentes se a tali trufatore delusos. . . . . . Cum autem quadam die tempore yemali per civitatem Florentie ambularet, contigit ut ex lapsu glatiei totaliter caderet. Videntes hoc Florentini, qui trufatores maximi sunt, ridere ceperunt. Quorum unus quesivit a fratre qui ceciderat, utrum plus vellet habere sub se. Cui frater respondit, quod sic, scilicet interrogantis uxorem. Audientes hoc Florentini non habuerunt malum exemplum, sed commendaverunt fratrem dicentes : ‘Benedicatur ipse, quia de nostris est.’ ”

46.   Mon. Germ., p. 40. “Dixit igitur michi pater meus : ‘Fili dilecte, non credas istis pissintunicis’ — id est, qui in tunicis mingunt — ‘qui te deceperunt, sed veni mecum, et omnia mea tibi dabo.’ ”

69.   Bern. Bess. Speculum Disciplinæ pars i, cap. xv, 3 (ed. Quaracchi, p. 327). “Indignum quoque in divino officio venandis vermiculis et mactandis intendere, quibus palam in oratorio digitos aut ligna fœdare frons inverecunda non metuit.” Ibid. cap. xxiv, 2 (p. 364). “Nares non in aliorum aspectu, sed ad partem cum duorum tantum aut trium appositione digitorum emungant; seorsum etiam spuendum est, maxime in conventu fratrum, ne loca publica, sive in choro sive alibi, sputo fœdentur, et astantium oculi offendantur. Pudet quidem in ipso chori deambulatorio ad pedes suos palam fratribus spuere nec pudere.”

204.   Mon. Germ., p. 608. “Dominus Jacobus de Henzola Mutinensis fuit Potestas, et ibi infirmatus et mortuus et sepultus ad majorem ecclesiam, et in tumulo in equo, ad modum militis, honorifice fuit depictus; et, quia tempore suæ potestariæ facta fuerunt illa homicidia et maleficia, quæ fuerunt initia futuræ guerræ in Mutina, . . . provocati Mutinenses, irati, turbati, et indignati, et videntes mala quæ illa occasione venerant super eos, eruerunt oculos Potestatis depicti et cacaverunt super tumulum ejus.” Confer ea quæ de Alberico de Romano narrat Salimbene (Mon. Germ., p. 367). “Nam quadam die, quia perdiderat accipitrem suum, cum esset sub divo, extraxit sibi bracas et culum ostendit Deo in signum opprobrii et convitii atque derisionis, credens se ex hoc de Deo ulcisci. Cum autem fuit domi, ivit et cacavit super altare in eo loco proprie, ubi consecratur Dominicum corpus.”

218.   Ed. Parm., 393. “Aliquos vero ligabant solum modo per pollicem manus dextræ sive sinistræ et totaliter totum corpus hominis suspendebant a terra; et aliquos etiam, ligando testiculos, suspendebant, 419 etc., etc.” Cf. Guib. Novig., p. 933, ubi de Thoma de Codiaco (Coucy) sic legitur : “cum enim captos ad redemptionem quoslibet cogeret, hos testiculis appendebat propria aliquoties manu, quibus saepe corporea mole abruptis, eruptio pariter vitalium non tardabat. Alteri suspenso per pollices aut per ipsa pudenda, saxo etiam superposito, humeros comprimebat, et ipse subter obambulans, cum quod habere non poterat ab eis extorquere non posset, fustibus super eorum corpora tandiu bachabatur, donec ei placentia sponderent, aut in poenis morerentur.

248.   Mon. Germ., p. 367. “Omnes maiores et meliores et potentiores et ditiores et nobiliores delevit [Icilinus] de marchia Trivisina, et mulieres castrabat et cum filiis et filiabus in carceribus includebat, et ibi fame et miseria peribant.”

248.   Mon. Germ., p. 364. Albericus . . . XXV de maioribus Trivisii fecit una die suspendi . . . et XXX nobiles mulieres, matres istorum, uxores, filias, et sorores, fecit venire ut viderent suspendendos, et ipsi eas; quibus voluit nasum precidere, sed benefitio cuiusdam quem appellabat filium suum spurium, sed non erat, fuit dimissum. Verumtamen usque ad mammillas fuerunt vestes earum precise, ita quod totum corpus cuiuslibet earum nudum erat, et viderunt eas qui suspendendi erant.* Et ita iuxta terram fuerunt suspensi, quod iste mulieres cogebantur per tibias eorum transire, et cum tibiis et pedibus vultum earum percutiebant, dum moriebantur in amaritudine animarum suarum. . . . Post hec fecit eas poni ultra fluvium qui dicitur Silva vel Siler, ut irent quo vellent. Et fecerunt sibi coopertoria de modico indumento quod habebant circa mammillas, et operuerunt sibi membra genitalia, id est pudenda, et ambulaverunt tota die illa, etc., etc.” Postridie, auxilio piscatoris cujusdam, Venetias in ecclesiam sancti Marci vectæ sunt. “Audiens hec Cardinalis [Octavianus, Legatus in Lombardia], sine mora venit ad eas et dedit eis comedere. Et misit per totam civitatem dicendo, quod celeriter atque festine et sine aliqua mora omnes venirent ad ipsum ad ecclesiam Sancti Marci, tam viri quam mulieres, tam parvi quam magni . . . quoniam talia diceret eis que nunquam audiverant, et talia ostenderet eis que nunquam viderant. Quid plura? Dicto cicius congregata est tota civitas Venetorum ad eum in platea ecclesie sancti Marci, et audiverunt ab eo totam historiam suprascriptam. Quam cum recitasset, fecit venire dominas illas ita dehonestatas et nudas sicut ille maledictus Albricus dehonestari fecerat. Hoc ideo fecit cardinalis, ut magis provocaret Venetos contra illum et magis induceret ad miserendum istis. Cum autem audivissent 420 Veneti omnem historiam supradictam et dominas ita nudatas conspexissent, elevata voce clamaverunt : etc., etc.”

Quam usitatæ fuerint tales turpitudines, ex duobus exemplis colligi potest. Narrat De Antiquis Legibus Liber (C. S., 1846, p. 75) mortem Simonis de Monteforti A.D. 1266; ubi sequuntur hæc verba : “Capud vero dicti comitis Leicestrie, ut dicitur, abcisum fuit a corpore, et testiculi sui abcisi fuerunt et appensi ex utraque parte nasi sui, et ita missum fuit capud suum uxori Domini Rogeri de Mortuo Mari apud castrum de Wiggemora : Pedes vero et manus sue abcisi fuerunt, et missi per diversa loca inimicis suis ad magnum dedecus ipsius defuncti; truncus autem corporis sui tantummodo datus est sepulture in ecclesia de Evesham.” Cum his confer quae citat A. Schulz de sacerdote in civitate Basileensi (A.D. 1297) “cujus testiculi, ob raptum ab eo perpetratum, abscissi et in platea publica suspensi sunt.” (Höfisches Leben. i, 453 : cf. Ben. Im. i, 416.)

<><><>

 *  “Idem facinus referunt Ann. S. Iustinæ Patav. SS. XIX, p. 178,” Editoris nota.

<><><>

251.   Mon. Germ., p. 168. “Item dictum fuit de [Opizone [?Obizone?] quod filias et uxores tam nobilium quam ignobilium de Feraria constuprabat. Item diffamatus fuit quod proprias sorores cognoverit necnon et sororem uxoris.”

253.   Mon. Germ., p. 27. “Benedicatur [episcopus Reginus, qui villicum suum dure puniverat]; sciebat enim quod genus servorum nisi cum supplicio non emendatur, sicut dixit quidam tyrannus nutritoribus sancti Ypoliti. ‘Benedicatur,’ dicit Patteclus, ‘marchio Montisferrati, qui omnibus pepercit nisi scutiferis!’ Miserrimi homines, qui postquam exaltati et honorati sunt in curiis magnorum, efficiuntur avari, ut ostendant se bonos conservatores et custodes rerum dominorum suorum, et subtrahunt pauperibus et viris iustis quod postea suis dant meretricibus; et interdum in aliquibus partibus dominorum uxores et filie servorum et canavariorum et gastaldorum efficiuntur amasie, eo quod de rebus domus nichil nisi per manus talium habere possint omnino. Miserrimi tales domini, qui plus diligunt res temporales quam honorem proprium et corpus uxorum et filiarum. Hec omnia vidit oculus meus et probavit singula.”

Ibid., p. 428. “Usque adeo Matulinus [poeta quidam] factus est meus amicus, ut semper invenirem eum paratum ad servitia impendenda. Sed nec ipse aliquid perdidit inde, quia dedi sibi uxorem filiam cuiusdam Ferrariensis qui habitabat Ravenne, ex qua habuit magnam dotem, adjuvantibus aput marchionem [Estensem] domno Guidone de Polenta et domno Adhegerio de Fontana. Confitebatur enim mecum pater puelle in illa infirmitate de qua mortuus est, et ipso volente et consentiente feci hoc totum. Et dixit michi pater puelle : ‘Frate Salimbene, retribuat vobis Dominus, quia filia mea remansisset in taberna post mortem meam 421 et forte facta fuisset meretrix, nisi vos fuissetis qui maritastis eam. Iam letus moriar, ex quo constat michi quod filia mea bene est maritata.’ ”

265.   Mon. Germ., p. 398. “Cumque vellet eos extra civitatem perducere, invenerunt portam unam clausam, similiter secundam et tertiam. Sed per tertiam, per vadum, quod erat subtus portam, viderunt quendam magnum canem exterius exeuntem, et visum est eis eodem modo posse eos exire. Quod cum attemptassent, propter grositiem legatus exire non poterat. At guardianus posuit pedem super nates ipsius et calcavit comprimendo ad terram, et ita exivit.”

286.   Mon. Germ., p. 608. “Funeri ejus interfui et sepulturæ : et scio quod canis cacavit super eum postquam sepultus fuit. In majori ecclesia fuit sepultus inferius,” etc., etc.

287.   Mon. Germ., p. 426. “Ego autem cognovi talem episcopum, qui de die in lecto suo denudabat iuvenculam mulierem, ut eam diu videret et tangeret, et ponebat florinos aureos super corpus illius et coxas, quos postea donabat eidem, et dicebat quod non erat plus mundus. Et erat senex et inveteratus dierum malorum. Et post paucos dies quadam nocte fuit suffocatus a quodam qui attinebat eidem, et totum thesaurum suum, quem repperit, asportavit. Et istius episcopi interfui sepulture. Iste fuit Faventinus episcopus . . . Cognovi etiam quendam canonicum quem diabolus strangulavit, et fuit sepultus in sterquilino juxta porcos. Hunc pluries invenerunt in lecto suo cum quadam nobili muliere, quem amasiam retinebat, fratres Minores, quando summo diluculo ibant ad eum ad aliquid inquirendum; erat enim iuris peritus. Iste fuit Iohannes de Bondeno Ferrariensi, qui X annis stetit in ordine fratrum Predicatorum et postea apostatavit et intravit ordinem canonicorum sancti Frigdiani de Luca et cum eis fuit aliquibus annis; postea inde egressus factus est canonicus Ferrariensis in matrice ecclesia [sc. Cathedrali]. Cum autem habitaret in ecclesia sancti Alexii et ibi quandam dominam nobilem, pauperem Paduanam, ab Icilino expulsam, retineret amasiam, inventus fuit in lecto a diabolo sine confessione et viatico suffocatus.”

294.   Mon. Germ., p. 403. “Ducitis enim mulieres post altare causa confitendi et ibi eas cognoscitis: quod nefas est dicere et peius operari.”

294.   Mon. Germ., p. 409. “Narratio trufatoria, sed vera, quam retulit papa Alexander IV fratri Bonaventure, generali ministro O.F.M. . . .

422

Frater Bonaventura generalis minister interrogavit papam Alexandrum IV utrum placeret ei quod fratres Minores confessiones audirent, et ipse dixit ei : ‘Immo volo penitus, quod ipsi audiant. Et dicam tibi orribilem exemplum et truffatorium. Quedam mulier confitebatur sacerdoti suo in ecclesia sua. Ille vero volens eam cognoscere et carnaliter cum ea dormire cepit eam de opere venereo multum sollicitare. Cumque in ecclesia post altare juxta locum dominici corporis violenter vellet eam opprimere, dixit ei domina illa, ‘Nec locus requirit nec tempus, ut hic nepharia et venerea opera perpetrentur. Alio loco et tempore poterunt congruentius ista fieri.’ Hec autem dicebat volens evadere manus eius. Sacerdos vero sperans habere propositum acquievit et habuit secum quedam familiaria verba : tamen, quando domina illa recedebat ab eo ut domum rediret, dixit ei sacerdos : ‘Domina, recordemini illius negotii, quod scitis, scilicet depostetiarum.’* Cui illa dixit : ‘Optime recordabor.’ Cum autem esset domi, quantum a foris apparebat, fecit pulcherrimam turtam, que intrinsecus humano stercore plena erat, et pro exenio misit eam sacerdoti cum enghestaria optimi vini et albi. In hoc solum fuit ex parte mulieris defectus; quia debebat urinam propriam sacerdoti transmittere, sicut merdam propriam transmisit in turta. Videns vero sacerdos tam pulcherrimam turtam cogitavit quod tali exenio episcopus dignus esset, et misit episcopo. Cum autem episcopus cum suis discumberet, precepit servienti ut divideret turtam et apponeret discumbentibus. Quod cum seorsum faceret, invenit merdam intrinsecus et aborruit, et reservavit turtam, ut episcopo posset ostendere. Cum autem episcopus instaret, ut turtam portaret minister, dixit ei : ‘Satis habetis modo; alia vice Domino concedente habebitis melius.’ Quid plura? Postquam episcopus vidit talem turtam, contra sacerdotum indignatus est valde et misit pro eo et dixit ei : ‘Dicatis michi, domne sacerdos; Quis docuit vos mittere tales turtas et maxime episcopo vestro? Quid promerui aut in quo unquam offendi vos, ut mihi talem injuriam faceretis mittendo turtam humano stercore plenam?’ Quod cum audisset sacerdos, obstupuit et dixit episcopo : ‘Pater, in veritate ego non feci fieri illam turtam, immo talis domina misit, et ego credidi quod vos essetis tali exenio dignus, et ideo misi vobis causa utilitatis atque honoris, credens turtam optimam esse.’ Quod cum audisset episcopus, accepit satisfactionem. Et licenciato sacerdote accersivit dominam illam, volens huius rei cognoscere veritatem. Ipsa vero confessa est et non negavit quod ideo fecit hoc ut sacerdotem truffaret qui eam, cum confiteretur, de opere venereo invitabat, volens in ecclesia et post altare cum 423 ea peccare. Episcopus vero dominam illam ex eo quod fecerat multipliciter commendavit et sacerdotem punivit egregie. Et iste idem episcopus, qui tale exenium habuit, dixit pape Alexandro IV hec omnia, referendo ei totam historiam supradictam, et papa Alexander retulit fratri Bonaventure . . . Et adjecit papa dicendo ‘Quapropter volo penitus quod fratres Minores de mea conscientia et licentia confessiones audiant secularium personarum.’ ”

“Alia narratio dolorosa. . . .
Cognovi quemdam fratrem Humilem de Mediolano, qui fuit custos Parmensis custodie. Hic dum habitaret in loco fratrum Minorum de Fanano, tempore quadragesimali instabat predicationibus et confessionibus audiendis. Quod audientes illi de Alpibus, homines et mulieres, miserunt rogando ut amore Dei pro salute animarum suarum dignaretur ad eos accedere, quia volebant confiteri cum eo. Et assumpto socio ivit ad eos et multos dies predicavit et confessiones audivit, et multa bona fecit consilia salubria eis dando. Quadam autem die venit ad eum quedam mulier volens confiteri, et dixit ei : ‘Heu me! pater, mulier infelix nimis ego sum.’ Cui frater : ‘Dic tu prius iniquitates tuas, et narra, si quid habes, ut iustificeris. De omnibus ergo peccatis tuis culpabilem te proclama, et sic absolutione recepta postea eris felix.’ Et dixit : ‘Quadam die, dum irem sola per viam, invenit me quidam homo et violenter oppressit atque cognovit. Accessi ergo ad unum de sacerdotibus volens confiteri. Qui duxit me post altare, et revelato sibi peccato meo violenter oppressit me ibidem atque cognovit, non veritus locum sacrum nec honorem Dei neque me plurimum deplorantem. Idem accidit michi cum secundo et tertio sacerdote, quia quilibet me cognovit et post altare juxta dominicum corpus mecum peccavit, dum eis crederem confiteri.’ Postquam igitur de omnibus peccatis suis fideliter est confessa, absolvit eam frater et dixit ei : ‘Quid sibi vult cultellus iste quem habes in manu, et ad quid tempore isto et hora deservit?’ Et dixit ei : ‘Pater, in veritate cogitabam me gladio occidere et in desperatione mea mori, si invitavissetis me de peccato sicut fecerunt alii sacerdotes.’ Cui frater dixit : ‘Nec invitavi nec invitabo, sed potius invito te ad gaudia paradisi, que dabit tibi Dominus, si dilexeris eum penitentiam faciendo. Vade in pace, dilecta filia, et amplius noli peccare.’ ”

<><><>

 *  Nota viri doctissimi O. Holder-Egger : “hoc verbum non invenitur in Glossario mediæ et infimæ Latinitatis. Formatum videtur ad instar vocis inpræsentiarum a depost.

<><><>

297.   Mon. Germ., p. 425. “Item inveni aliquos . . . totam domum filiis spuriis plenam habentes et cum focaria sua tota nocte in eodem lecto jacentes et in crastinum celebrantes.”

317.   David de Augusta. De Ext. et Int. Hom. Compositione. Lib. III., cap. 66 (Ed. Quaracchi, p. 359). Cum de visionibus revelationibus et consolationibus religiosis auctor locutus sit, hæc verba 424 adjicit : “Non videtur autem prætereundum, quod quidam, decepti a seductoriis spiritibus, vel propriis falsis opinionibus, putant sibi apparere in visione vel ipsum Christum vel ejus gloriosissimam Genitricem et non solum amplexibus et osculis, sed etiam aliis indecentioribus gestibus et actibus ab eis demulceri; ut, sicut spiritus ipsorum interius ab ipsis consolatur spiritualiter, ita et caro exterius sibi congruo oblectationis sensu sensibiliter demulceatur et carnaliter consoletur. Quod non tantum esse falsum et seductorium, sed etiam blasphemia gravis esse liquido comprobatur. Spiritus sancti visitatio, sicut contra omnia vitia reprimenda et detestanda infunditur, ita etiam singulariter contra carnales illecebras opponitur; et ubi spiritus munditiæ suo jubare resplenduerit, continuo omnes pravæ voluptatis motus evanescere et velut tenebras, superveniente lumine, disparere necesse est. De his vero qui cum aliquando dulcedinem spiritualem sentiunt continuo etiam corporalis delectationis pruritu illecti fœdantur, nescio quid judicem, nisi quod potius eligo illis carere floribus quos de luti sordibus legere deberem. Et sicut illos damnare non audeo qui inviti quandoque in hujusmodi spiritualibus affectionibus carnalis fluxus liquore maculantur, ita etiam excusare nescio qui tali fluxui ex consensu condelectantur, qualiscumque eorum intentio videatur.” Cf. Wadding, 1322, p. 45, “Multis [B. Johannem de Alvernia dæmones] illusionibus perturbare tentarunt . . . . fœdos et obscœnos ei tactus representabant.”

320.   Consuetudines S. Augustini Cantuarensis, p. 186. “Nec [fratres] pronuncient aliquas orationes vocales dummodo secreta naturæ faciunt, ne verba Dei sancta vilescant.”

Mon. Germ., p. 570. “Quidam religiosus, dum in loco privato ad requisita nature sederet et Deum laudaret, fuit reprehensus a demone, quod locus ille non erat ydoneus, sed inhonestus ad Deum laudandum. Cui respondit frater et dixit : ‘Ita sum divinis laudibus assuetus, quod a laude Dei cessare non possum, nam scriptura teste didici quod Deus est ubique, ergo ubique est laudandus [a suis], quod etiam apostolus docuit I. ad Timo. II : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Igitur qui omnem locum dicit, nullum excludit. Quapropter et ventrem meum purgabo et Deum meum laudabo. Deus enim non nisi sordes vitiorum abhorret. Sed tu miser, qui factus eras, ut Deum laudares in celo, propter superbiam tuam celum perdidisti, . . . . et nunc vadis per sterquilinia visitando latrinas.”

324.   Mon. Germ., p. 257. “Post hec, cum hospitaretur [Segalellus] apud aliquam mulierculam viduam, filiam nubilem et speciosam habentem, dicebat sibi a Domino revelatum quod cum illa puella debebat illa nocte nudus cum nuda in eodem lecto dormire, ut 425 probaret si castitatem servare possit necne. Consentiebat mater reputans se beatam, et puella minime hoc negabat.” Vide etiam editoris notam, ubi Segalellus docuisse probatur (teste Bernardo Guidonis) “quod jacere cum muliere et non commisceri ex carnalitate maius est quam resuscitare mortuum.” Cum his confer Sacchetti Nov. CI.

325.   Mon. Germ., p. 268 sq. “Quod autem isti Apostoli non sint in statu salutis, pluribus rationibus possumus demonstrare . . . . . Secunda ratio, est, quod aliqui eorum non servant castitatem, ad quam omnes religiosi tenentur . . . Apostoli autem, non Christi sed Ghirardini Segalelli, male servant castitatem. Nam, ut michi dixerunt, quando vadunt per mundum, ad meretrices declinant et in domibus in quibus hospitantur, si a lascivis mulieribus sollicitantur ad peccatum sive ad peccandum, consentiunt eis, et parva est pugna [hic citantur Ecclus. xxiii. 24, xix. 25; Osee iv. 14, 15, etc., etc.] . . . Cogitat enim virgo vel iuvencula, quando aspicitur a spadone, dicens; ‘Si isti religiosi, qui spadones debent esse iuxta verbum Domini, [Matt. xix. 12] non reputant peccatum lasciviam carnis, ego quare reputabo?’ Et ita dant ei maleficiendi occasionem, necnon et sibi ipsis . . . Item Apostoli Ghirardini Segalelli masculi in masculos turpitudinem operantur, maxime senes cum iunioribus qui ingrediuntur ad eos, ut dixerunt michi. Et ideo aut combustione aut carcere essent digni,” etc., etc.

338.   Mon. Germ., p. 264. “Ipse vero pro hoc honore tale beneficium rependit eisdem, quod se et omnes alios denudavit usque adeo, quod etiam membra genitalia sine bracis et aliquo velamine nuda essent, et stabant appodiati ad murum in acie circum circa, sed non in acie ordinata nec honesta nec bona.”

331.   Mon. Germ., p. 620. “Tres ribaldos recepit hospitio ex eis qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, qui suaserunt juveni ne uxorem cognosceret nec cum ea in eodem lecto prima nocte dormiret nisi quando dicerent ei. Hoc autem dicebant, quia volebant juvenem prævenire atque decipere et prius cum uxore dormire, sicut factum est, quia omnes tres illa nocte iverunt ad lectum ejus unus post alium facto modico intervallo et cognoverunt eam,” etc., etc.




<><><><><><><><><><>

[Back] [Blueprint] [Next]